- LACERANDI Vestes
- LACERANDI Vestesin luctu ritus, apud omnes fere gentes, Hebraeos inprimis; in usu fuit: unde Sacerdos Maximus cui neminem lugere permissum erat, prohibetur caput suum retegere et vestimenta sua discindere, Lev. c. 21. v. 10. quasi duobus his ritibus tota lugendi cerimonia absolveretur. Cur Legi Caiaphas non paruit, qui, innocentissimi Agni confessione auditâ, διέῤρηζε τὰ ἱμάτια, vestes discidit. Matth. c. 26. v. 65. Talmudici tamen Doctores non omui laceratione vestium Pontificibus Vet. Test. interdictum contendunt, sed ea tantum, quae populo in usu erat: quem a superiori parte deorsum illas scindere solitum aiunt; cum Pontificibus interiorem saltem illorum partem, fimbriam viz. peniculamentaqueve adsuta, lacerare licitum fuisse velint, uti adnotat Cunaeus de Rep. Hebr. l. 2. c. 3. Hebraeos sequutae aliae gentes in omni graviore incommodo, idem faciebant, ut passim legimus. At Aug. Dictaturam sibi a populo oblatam, non lacerataâ quidem; sed plane deiecta ab humeris togâ, nudo pectore deprecatus est, apud Suet. in eo c. 52. etc. Vide quoque supra Corona, infra in voce Lacertus, item ubi de Lugendi Ritibus, nec non in voce Luctus. Sed et mulieri suspectae apud Hebraeos, laceratae in Iudicio vestes Vide infra Zelotypia: etiam initiati in Eleusiniis sacris, vestem, pstquam usu detrita esset, Cereri et Proserpinae ex lege consecratum, priusquam suspenderent, lacerabant eas scindebantqueve, ne quis in suum usum illas posset convertere ut videbimus, infra in voce Vestis. De militibus, qui cum defectionem molirentur, ab Impp. suis, lacerabant vexilla, Vide ubi de Vett. Vexillis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.